2 Peter 1

1Simon Petrus, servus, et Apostolus Iesu Christi, iis, qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri, et Salvatoris Iesu Christi. 2Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Iesu Domini nostri: 3quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam, et pietatem donata sunt, per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, 4per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per haec efficiamini divinae consortes naturae: fugientes eius, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem. 5Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, 6in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, 7in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem. 8Haec enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione. 9Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. 10Quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: haec enim facientes, non peccabitis aliquando. 11Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi. 12Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in praesenti veritate. 13Iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: 14certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi. 15Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum omnium memoriam faciatis. 16Non enim indoctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem, et praesentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. 17Accipiens enim a Deo Patre honorem, et gloriam, voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. 18Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. 19Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: 20hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. 21Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
Copyright information for VulgS